- ANTIRRHINUM vel ANTIRRHIZUM
- ANTIRRHINUM, vel ANTIRRHIZUMherba olim multum ad Magicos usus adhibita. Ad famam enim et dignitatem comparandam aliquid facere, prodidêre nonnulli, apud Theophrastum Histor. Plantar. l. 9. c. 21. Εὔκλειαν γάρ φασιν ἀεὶ ποιεῖν τὸ ἀντίῤῥιζον καλούμενρον. Dioscorides gratiolos evadere dicit, si qui eô ungantur: Τοῦτο ἀντιπαθὲς εἰ̈ναι φαρμάκοις περίαπτον, ἐπίχαρίν τε ποιεῖν ἀλειφόμενον συν ἐλαίῳ κρινίνῳ. Idem vero Theophrastus eô unctos claritatem nominis consequi, scribit, ibid. Quam eius virtutem non uno in loco tripolio perperam ascribit Plinius. Dicitur antem ἀντίῤῤινον vel ἀντίῤῥις, ἀπὸ τῆς ῥὶς ῥίνος quod vituli nares assimilet, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1067.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.